NUNTII
NUNTII HEBDOMADIS (10.04 - 16.04.2005):
ARIEL SHARON POLLICETUR DOMINO BUSH SESE SEDES ILLEGALES CIS IORDANIAM DESTRUCTURUM.
Primarius minister Israelita monet se non sequuturum esse 'Chartam viae' nisi prius Associtaio pro Liberanda Palestina (AP) confirmet "universum recessum a tromocratia suorum". Praesides Americanus, George W. Bush, hortatus est primarium ministrum Israelianum, ne constituat colonias hebraeorum cis Iordaniam, quia talis actio possit obesse progredientibus colloquiis pacis in Oriente Proximo componendae. Sharon autem promissit "titulos et inscriptiones publicitarias a locis vetitis removendas", sed docuit dominum Bush, alias colonias, quae in parte terrae Israel iacent, penes suam Rem publicam esse permansuras. "Dixi primario ministro ne ferat ullam actionem contra 'Chartam viae' neve noceat propositis officiis", narravit G. Bush ad diurnarios loquens postquam cum Sharon in villa sua Crawfordii Texarum convenerat. Ad hoc Sharon pollicitus est apud Bush se esse amoturum "colonias citra auctoritatem constitutas". "Quod ad colonias attinet", ait, "Israel praestabit omnibus officiis suis per consilium pacificum susceptis". Primarius minister enarravit, se consentire domino Bush de "Charta viae", sive de foedere pro pace pacto disserenti; quasdam vero coloniarum cis Iordaniam Israelitarum finium esse partem, atque perrecturas esse proposuit. Stans apud Bush, Sharon monuit Israel non defuturum consilio pacis si Palestini velint repressos violentorum greges. U.S.A. vehementer improbat novum consilium israelitarum, qui volunt alteras 3.600 domos coloniis adiectas. Ea res frigida fuit in colloquio, per quod volebant confirmare consensum circa Gazam.- cfp
RES PUBLICA CIVITATUM UNITARUM ADSIGNABIT TRES MILLIONES THALERORUM PROMOTURIS IN IRANIA DEMOCRATIAM
Civitates Unitae (USA) adsignabunt tres milliones thalerorum gregibus laboraturis in democraticam rem publicam apud Iranianos provehendam, demonstrantes semel ex novatis islamice rebus (anno 1979) se quandam habere intentionem eius finis in hac islamica regione obtinendi. Nuntius Aulae ab Statu, Richard Boucher, demonstravit ita se habere rem, ut greges magistrorum haud gubernativi necnon aliae consociationes apud Irán pro obtinendis opibus competere possint; ut greges quoque auxilio humanitario dicati argentum recipere conentur. Verum enimvero legatus Iranicus coram O.N.U., Mohamed Javad Zarif, censuit hoc consilii esse " manifestam violationem " foederis pacti anno 1981 inter Civitates Foederatas atque Irán, secundum acta diurna 'USA Today', prima quae de hoc negotio in medio nuntiaverunt. Quod foedus et quod pactum, subscriptum in Algeria, permissit liberationem 52 Legationis USAe operariorum, qui in obsidum loco in Teherán 444 dies permanserunt. Negavit autem Boucher, traditionem huius argenti violare pactum. Nam secundum foedus, USA pollicita est "neve recta neve obliqua via, neve politicis neve militaribus instrumentis, in negotia Iraniae intestina pecunias invertere". Nescitur autem num assigantio aeris habeat aliquid cum comitiis eligendi praesidentis institutis in mensem Iunium huius anni. Praesides Iranius Mohamed Jatami post secundum imperium relinquet onus. Civitates Foederatae censent comitia Iraniana fore velut repercussum in speculo fidelem sensus populi qui arbitratur, uti de summo magistratu homines dumtaxat religiosi certent. 12 Apr. ann. 2005. - cfp.
TOTA EUROPA COMPROMITTIT SE ANTECEDENTIUM PENALIUM ARCHIVA CONNECTATURAM
Omnes ministri Europaei ab Interioribus et Iustitia polliciti sunt Iovis die sese adiecturos XXV civitatibus, quae sunt membra UE, sytema quoddam commercii memoriarum criminum, -sive antecedentium penalium-, secundum exemplum incepti recens adiecti ab Hispania, Gallia, Germania et Belgica. Foedere autem icto non instituitur creandum archivum generale Europaeum, omnibus civibus Unionis Eropaeeae (UE) notatis, ut proposuerat Comissio; unum autem archivum ad personas aliarum gentium vel ignotarum creare decretum est. "Creatio communis archivi nondum obtinuit consensum", dixit in eam sententiam Minister ab Iustitia Luxemburgi, Luc Frieden, cuius civitas nunc toti UE praeest. Sed praeter promissionem ab universis ministris susceptam, tale institutum debebit primum obire nonnulla obstacula, ut archiva distincta locis pareant quibusdam formis communibus, atque magnus numerus linguarum in unum codicem (ad hoc) coeat. Aliud negotium est, quam diu sint servandae notae, -qui mos et insitutum inter gentes varie se habet. Aut casus Regni Uniti, quod archivo antecedentium penalium caret omni. Apr. 14, ann. 2005.- cfp
CAROLUS & CAMILLA OSTENTANT IMAGINES PUBLICAS NUPTIARUM SUARUM
Regulus Carolus Britannorum uxorque eius Ducissa Cornubiae ostenderunt hodie officiales nuptiarum imagines. Quarum in una stant ii comittantibus principalibus filiis, Guillelmo et Enrico, dum in alia apparent stantes apud liberos Camillae, Thomam et Lauram Parker-Bowles; in altera videntur ambo laetabundi circumstante familia, necnon Regina Elizabetha II et Edimburgi Duce, itemque patre Camillae, magistro militum Bruce Shand. Imagines factae sunt ab officiali photographo Hugo Burnand, in uno cubiculorum Castelli Windsor post finitam benedictionem religiosam, quam archiepiscopus Cantuariesis, Rowan Willimans, dedit coniugibus in pulchro Sancti Georgi fano, quod eiusdem Castelli membrum est. Imaginibus licet videri Camilla altero vestitu, -longo, fusco, et aureis consuto filis -, quem in festa connubii gessit. Regii consortes lunam melitam, ut aiunt, die dominica inceperunt in Scottiam profecti ad regiam domum (Balmoral). Haec nuptiae sunt finis ac terminus consuetudinis partim illicitae, quae nata est 35 ante annis, quum ii se inter se cognoverunt per certamen equitum pilam ex equis persequentium labente illo vetusto anno 1970. Apr., 11, ann. 2005.- cfp
NOVISSIMIS TABULIS BOTERO DEPINGUNTUR CRUCIATUS CAPTIVORUM IN ABU GHRAIB (IRAQUIA)
Acta diurna Columbiana "El Tiempo de Bogotá" volgaverunt hodie novissima opera Ferdinandi Botero sermonemque diurnarii cum pictore et sculptore, qui artifex plasticus Columbianorum habetur maximus. Latinus Americanus creator his operibus describit tormenta Iraquinorum in carceribus Abu Ghraib. Eo pacto quaerit exprimere iram, quae tanta barbarie cognita subit. Tabulae pictae a Botero componunt seriem inscriptam 'Abu Ghraib', virosque et feminas repraesentant nudos, alligatos, humili positu sedentes; et una earum tabularum videtur vir portione materiae inserta. Haec centum opera, quae componunt seriem, non sunt venalia, non facta ob faciendum lucrum: exhibebuntur, sed non vendentur, ex proximo mense Iunio in Palatio Venetiae in urbe Roma, -ubi quondam fascista ille Benitus Mussolini habitavit; perfecta sunt a Botero in officinis suis Galliae, Novi Eboraci et Pietrasantae. Apr. 11. - cfp
O.N.U. IURIBUS HUMANIS IN NEPAL ADVIGILARE INSTITUIT
Sic dicitur fore ut humana Iura, quae in Nepal cotidie et a re publica et a rebellibus conculcantur, asserventur per benignos custodes et omnium partium arbitros. Nam summa Praefecta Nationum Unitarum Iuribus Humanis Curandis nuntiavit hodie se propere curaturam ut adiuvet reperire conscios abusuum in Nepal utque devitet quominus primariae accessiones personarum violentur. Deferente O.N.U. per nuntium, Summa Praefecta, Louise Arbour, et Minister ab externis Nepalensium, Ramesh Nath Pandey, subnotaverunt documentum, ex quo statim in totum territorium legati de foedere mittantur; officia provincialia ad accipiendas civium querimonias aperiantur; et exercitus et rebelles vocentur, qui ad vestigationes perficiendas dent operam. Quae res, cum adiumento civium, deffensorum Iuris Humani, diurnariorumque scriptorum, creditur profutura civitati novem iam annorum bello intestino cruentatae. Nam secundum supradictam Praefectam "necesse est abrumpere circulos et recursus abusionum, quae admitti solent". (apr. 12) - cfp
'HACKERS' UTUNTUR MORTE PAPAE AD FRAUDES PER INTERRETE ADMITTENDOS
'Hackers' (sive piratae informatici, qui per interrete operantur) iam utuntur decessu Iohannis Pauli II ad suadendum catholicis per orbem terrarum degentibus invertere pecuniam suam in fraudulentum negotium, cuius lepos est in oblatione librorum de vita et miraculis Summi Pontificis, qui libri offeruntur gratis!!, sicuti denuntiavit hodie unus ex peritis securitatis qui in Britannia vivit. Ea res detecta est praeterita veneris die, quum Iohannis Pauli II reliquiae in fossa subterranea Vaticana conderentur, post funera celebrata centies millibus peregrinorum advenientibus Romam, pastoribusque populorum praesentibus, sicuti demonstravit Graham Cluley. "Pro dolor, latrones cybernautas praedabundi non amittent tempora ulla "quin temptent consilium exercere suum", aestimavit Cluley sermone diurnario per telephonio cum The Associated Press habito. "Honorate memoriam et hereditatem eius", imperat nuntius electronicus quo libri offeruntur gratis. Tum curiosi deducuntur ad alterum porticum, ubi excusationes dantur quod libri in eo loco non insunt. Postremo, automatarie, nautae trahuntur ad insidiae locum: hic offeruntur illis secreta consilia ad lucrandum. Quae consilia non sunt videlicet gratuita, quoniam contributio pecuniaria posci solet. Nimirum cybernautae venerabundi cadunt in laqueum. Hic modus operandi latronum retiariorum consistit ex eo, quod piratae epistulas sordidas sive "spam" mittunt coniunctas cum nuntiis magni momenti ex orbe aut civitate missis. Credulos deinde, quemadmodum demonstravimus, destituunt. Apr. 12, ann. 2005.- cfp
|